Hľadaný výraz: Mt 24,15-22; Mk 13,14-20; Lk 21,20-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: 16 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; 17 qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; 18 et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum. 19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! 20 Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.

14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; 15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; 16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! 18 Orate vero, ut hieme non fiat: 19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. 21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam. 22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. 23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

1

mail   print   facebook   twitter